Transkription:
VI. De credentibus Deo, ut praeesse crarent bonis operibus. VII. De questionibus et genelogis et legis con-
tentionibus. VIII. De vitantibus. VIIII. De heretico homine, (cum semel) correptus fuerit, evitando. X. De Tito et
Arthema et Thitico et Zena legisperito et Appollo et de apostolo doctrinam suis ad bona opera,
ne infructuosi fuerunt, et usus neccessarius pollicente. XI. De apostolo dilegentes eum per litteras
salutantte. Incipit argumentum. Titum commonefacit et instruit de constitu-
tione presbiteri et de spiritali conversatione
et ereticis vitantis, qui tradidionibus Iuda-
icis credunt, scripsit ei ab Athenis. Explicit
argumentum, incipit epistule.
Dei, et agnitionem veritatis, quae secundum pietatem
est in spem vitae aeternae, quam promisit qui non mentitur, Deus, ante tempora
saecularia; manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedi-
catione, quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei; Tito dilecto filio secundum
communem fidem, gratia, et pax a Deo Patre ,et Christo Iesu salvatore nostro. Huius
rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt, corrigas, et constituas per civita-
tes presbyteros, sicut ego tibi disposui, si quis sine crimine est, unius uxoris vir, fili-
os habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim
episcopum sine crimine esse, sicut Dei dispensatorem; non superbum, non iracun-
dum, non vinolentum, non percussorem, non turpilucri cupidum; sed ospitalem,
benignum, praedentem sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui
secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut potens sit et exhortari in
doctrinam sanam, et eos qui contradicunt, arguere. Sunt enim multi in